Evangelium Secundum Joannem*

Caput 1: Versus 31

Ut manifestetur.Hic est agnus qui tollit peccata, quod non ego quem etiam melius modo novi, sed propterea baptizo ut manifestetur Israeli. Ne enim propter insolentiam minus baptizarentur a Christo in spiritu, usu baptizandi ei viam paravit, unde postquam ad ipsum, qui via est, ventum est, baptismus ejus cessat. In baptismo etiam Joannis manifestatur humilitas Christi, quae est impletio totius justitiae; sicut enim opus est Christum nasci et mori, sic et baptizari. Si enim ipse qui non eget a servo baptizatur, non dedignentur quantumcunque sapientes et sancti a Domino baptizari, sine quo permanent in peccatis.Baptizans.Christus a Joanne baptizatur, ut indicetur omnis humilitas quae est omnis justitia. Sed non solus, ne baptisma Joannis sanctius et majus, in quo Deus homo baptizatus est, videretur baptismo Christi, in quo homines baptizantur. Baptizantur autem alii a Joanne, ut usus baptizandi praeparet viam baptismo Christi.
(* Traductions européennes)